Institutum
eruditionis linguarum

Institutum Linguis Docendis Universitatis Masarykianae

Institutum Linguis Docendis Universitatis Masarykianae linguisticam alumnorum educationem, qui disciplinis ad philologiam non pertinentibus studeant, tota in universitate curat. Institutum e loco operandi coordinativo octoque partibus facultativis constat, quae linguas alienas docendas curant alumnorumque facultates linguisticas in singulis Universitatis Masarykianae ordinibus probant.

Omnium generum alumni (i. e. baccalarii, magistri, doctores futuri, aut qui cottidie scholas frequentent, aut qui diebus in mense datis tantum veniant) quinque alias linguas aut in gradu academico aut speciali discere possunt. Hae linguae sunt Anglica, Germanica, Francogallica, Hispanica et Russica. Porro iis, qui medicinae legive studeant, occasio datur, ut terminologiam specialem Latinam discant. Alumnis extraneis ordinis medicinae, qui Brunae studia agant, curricula studiorum assidua linguae Bohemicae aut cottidianae aut ad terminologiam specialem Bohemicam spectantis praebentur.

muni

Exploratio propria ac participatio in inceptis, quae innovationem efficiant educationemque in melius mutent, facultatem nobis dat porro methodos Instituti innovationemque educationis linguarum excolendi. Maximum inceptorum, ad quod pecunia generis ‘grant’ data est, triennii inceptum nomine IMPACT, anno MMXII conceptum, adhuc habetur – Innovatio, methodice, qualitas in linguis docendis et in linguis terminologia speciali imbutis, quod ad homines in tertiali rei publicae Bohemicae gradu laborantes spectat. Hoc inceptum modo soluto inceptum aliud iam praeteritum, quod COMPACT appellatur, continuat; longe autem superat, quod ipsum in instituto suo materno agere possit. Ex his inceptis et multa seminaria specialia, quae magistros linguas alienas docentes eosque acroases suas in lingua aliena habentes colant, et studiorum curricula innovata ad alumnos spectantia, et colloquia specialia oriuntur.

Magistri Instituti linguam alienam docentes methodis modernis utuntur (exempli gratia discipulum discere secundum praecepta libere sibi instituta, discere cum amico, discere altero discipulo alterum probante et cetera), itidem technologiis computatralibus novissimis (i. e. conclave scholasticum technologia audibili et visibili imbutum alia longe superans paratumque ad discipulos procul absentes per quadrum visificum docendos; curricula studiorum quae per interrete gerantur (e-learning); programmata computatralia a nobis confecta, quibus melius alter discipulus alterum probet; machinulis cinematographicis generis ‘flip’ uti, quibus melius discipulorum artem dicendi probemus, et cetera). Operarii Instituti scholis, quae in alienis terris gerantur, frequentandis, in colloquiis participando, cum popularibus necnon gentibus aliis saepe cooperando, modos generaque educationis nova comperiunt. Institutum cum universitatibus extraneis amicitiam iam multos annos colit cumque aliis institutis quae ad educationem spectent diligenter cooperatur, quae sunt exempli gratia Associatio Bohemica Slovacicaque Institutorum Linguarum (CASAJC) aut Congretatio Institutorum Linguarum Europae (CercleS).

Logo IMPACT Logo deutsch.info Logo mluvtecesky.net